Löydetty 331 Tulokset: age

  • Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. (Liber Genesis 12, 17)

  • Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? (Liber Genesis 17, 17)

  • Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum, (Liber Genesis 23, 17)

  • Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth. (Liber Genesis 23, 20)

  • Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. (Liber Genesis 25, 26)

  • Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: (Liber Genesis 26, 34)

  • Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, (Liber Genesis 39, 2)

  • Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? (Liber Genesis 44, 15)

  • Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. (Liber Exodus 4, 15)

  • Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ? (Liber Exodus 5, 14)

  • paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. (Liber Exodus 5, 16)

  • Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ? (Liber Exodus 18, 14)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina