Löydetty 1269 Tulokset: amicitia Ionatas persecutionem Saul XIX Samuel XIX Samuel XIX: 1-24 Saule David percusserit David

  • David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 36)

  • Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis. (Actus Apostolorum 13, 50)

  • Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud: (Actus Apostolorum 15, 16)

  • et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? (Actus Apostolorum 22, 7)

  • veniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum. (Actus Apostolorum 22, 13)

  • Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. (Actus Apostolorum 26, 14)

  • de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, (Epistula ad Romanos 1, 3)

  • Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: (Epistula ad Romanos 4, 6)

  • Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis. (Epistula ad Romanos 11, 9)

  • et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: (Epistula I ad Corinthios 4, 12)

  • persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: (Epistula II ad Corinthios 4, 9)

  • Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. (Epistula ad Galatas 5, 11)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina