Löydetty 474 Tulokset: audire verba
Cumque hæc verba canens complesset, projecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur, Elevatio maxillæ. (Liber Iudicum 15, 17)
Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israël. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum: (Liber Iudicum 20, 13)
quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam. (Liber Ruth 4, 4)
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem. (Liber I Samuelis 8, 10)
Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos, (Liber I Samuelis 8, 19)
Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. (Liber I Samuelis 8, 21)
Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire. (Liber I Samuelis 10, 27)
Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis: et locuti sunt verba hæc, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit. (Liber I Samuelis 11, 4)
Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Jabes. (Liber I Samuelis 11, 5)
Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis. (Liber I Samuelis 11, 6)
Pœnitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. (Liber I Samuelis 15, 11)
Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum. (Liber I Samuelis 15, 24)