Löydetty 136 Tulokset: audite
Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me. (Liber Isaiae 1, 2)
Audite verbum Domini, principes Sodomorum ; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ. (Liber Isaiae 1, 10)
Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere ; et videte visionem, et nolite cognoscere. (Liber Isaiae 6, 9)
Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)
Congregamini, populi, et vincimini ; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini ; accingite vos, et vincimini. (Liber Isaiae 8, 9)
Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem. (Liber Isaiae 28, 14)
Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum. (Liber Isaiae 28, 23)
Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. (Liber Isaiae 32, 9)
Audite, qui longe estis, quæ fecerim ; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam. (Liber Isaiae 33, 13)
Accedite, gentes, et audite ; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus ; orbis, et omne germen ejus. (Liber Isaiae 34, 1)
Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum ! (Liber Isaiae 36, 13)
Surdi, audite, et cæci, intuemini ad videndum. (Liber Isaiae 42, 18)