Löydetty 266 Tulokset: aureum altare

  • Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. (Liber Leviticus 9, 18)

  • posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare, (Liber Leviticus 9, 20)

  • et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas. (Liber Leviticus 9, 24)

  • Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 10, 12)

  • Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum: (Liber Leviticus 16, 18)

  • Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem: (Liber Leviticus 16, 20)

  • et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare. (Liber Leviticus 16, 25)

  • et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum. (Liber Leviticus 16, 33)

  • Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino: (Liber Leviticus 17, 6)

  • quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. (Liber Leviticus 17, 11)

  • ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 21, 23)

  • Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini. (Liber Leviticus 22, 22)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina