Löydetty 21 Tulokset: confusio

  • Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido: et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium. (Prophetia Ezechielis 7, 18)

  • Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te. (Prophetia Danielis 3, 33)

  • Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te. (Prophetia Danielis 3, 40)

  • Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. (Prophetia Danielis 9, 7)

  • Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt. (Prophetia Danielis 9, 8)

  • Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israël in voluntate sua. (Prophetia Osee 10, 6)

  • Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum. (Prophetia Abdiae 1, 10)

  • Ne loquamini loquentes ; non stillabit super istos, non comprehendet confusio. (Prophetia Michaeae 2, 6)

  • Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. (Apocalypsis Ioannis 3, 18)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina