Löydetty 8 Tulokset: contentio

  • Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. (Liber Iudicum 5, 15)

  • Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. (Liber Iudicum 5, 16)

  • quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant. (Liber II Maccabaeorum 4, 16)

  • ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio: (Liber Ecclesiasticus 40, 4)

  • Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: (Liber Ecclesiasticus 40, 9)

  • Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. (Evangelium secundum Lucam 22, 24)

  • Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? (Epistula I ad Corinthios 3, 3)

  • Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. (Epistula Iacobi 3, 16)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina