Löydetty 288 Tulokset: currus ignis

  • Fugeruntque Syri a facie Israël, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum: et Sobach principem militiæ percussit, qui statim mortuus est. (Liber II Samuelis 10, 18)

  • Igitur post hæc fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui præcederent eum. (Liber II Samuelis 15, 1)

  • Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo. (Liber II Samuelis 22, 9)

  • Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis. (Liber II Samuelis 22, 13)

  • Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens : Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum. (Liber I Regum 1, 5)

  • Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem. (Liber I Regum 10, 26)

  • Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam quæ erat in aquæductu lambens. (Liber I Regum 18, 38)

  • Et post commotionem ignis : non in igne Dominus. Et post ignem sibilus auræ tenuis. (Liber I Regum 19, 12)

  • Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus : et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. (Liber I Regum 20, 1)

  • Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. (Liber I Regum 20, 21)

  • et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti : et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita. (Liber I Regum 20, 25)

  • Commissum est ergo prælium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere : fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus, (Liber I Regum 22, 35)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina