Löydetty 402 Tulokset: decem pestes Moscheh Sina et Castra
Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. (Prophetia Zachariae 8, 23)
Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 24)
Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 24)
Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 1)
Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 28)
Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne. (Evangelium secundum Marcum 10, 41)
Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? (Evangelium secundum Lucam 13, 4)
Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. (Evangelium secundum Lucam 13, 11)
Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? (Evangelium secundum Lucam 13, 16)
Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat? (Evangelium secundum Lucam 15, 8)
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: (Evangelium secundum Lucam 17, 12)