Löydetty 140 Tulokset: desertum cibum

  • Dixitque: Per quam viam ascendemus? At ille respondit: Per desertum Idumææ. (Liber II Regum 3, 8)

  • Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera. (Liber II Paralipomenon 20, 20)

  • Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis. (Liber Esdrae 3, 7)

  • vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. (Liber Psalmorum 28, 8)

  • Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? (Liber Psalmorum 52, 5)

  • Visitasti terram, et inebriasti eam ; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio ejus. (Liber Psalmorum 64, 10)

  • Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ; (Liber Psalmorum 106, 33)

  • Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. (Liber Psalmorum 106, 35)

  • Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber Psalmorum 135, 16)

  • Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum: (Liber I Maccabaeorum 2, 29)

  • Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium: et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. (Liber I Maccabaeorum 5, 24)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina