Löydetty 20 Tulokset: discipulus

  • Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. (Evangelium secundum Ioannem 20, 4)

  • Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit: (Evangelium secundum Ioannem 20, 8)

  • Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)

  • Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)

  • Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc: et scimus quia verum est testimonium ejus. (Evangelium secundum Ioannem 21, 24)

  • Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. (Actus Apostolorum 9, 10)

  • Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. (Actus Apostolorum 9, 26)

  • Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. (Actus Apostolorum 16, 1)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina