Löydetty 19 Tulokset: divitiis

  • Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. (Liber Proverbiorum 13, 7)

  • Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)

  • Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. (Liber Ecclesiastes 7, 12)

  • Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. (Liber Ecclesiasticus 5, 10)

  • Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: (Liber Ieremiae 9, 23)

  • Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ. (Prophetia Danielis 11, 2)

  • Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. (Evangelium secundum Lucam 8, 14)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina