Löydetty 3336 Tulokset: dominus
Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. (Epistula II ad Corinthios 3, 17)
Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: (Epistula II ad Corinthios 6, 17)
et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. (Epistula II ad Corinthios 6, 18)
Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. (Epistula II ad Corinthios 10, 8)
Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)
Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: (Epistula ad Galatas 4, 1)
Unus Dominus, una fides, unum baptisma. (Epistula ad Ephesios 4, 5)
Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)
et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. (Epistula ad Philippenses 2, 11)
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. (Epistula ad Philippenses 4, 5)
supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. (Epistula ad Colossenses 3, 13)