Löydetty 934 Tulokset: domum Saul

  • Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. (Liber Genesis 12, 15)

  • Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. (Liber Genesis 12, 17)

  • et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. (Liber Genesis 19, 2)

  • Compulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt. (Liber Genesis 19, 3)

  • Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)

  • dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. (Liber Genesis 24, 27)

  • Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat. (Liber Genesis 24, 28)

  • dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? præparavi domum, et locum camelis. (Liber Genesis 24, 31)

  • sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo. (Liber Genesis 24, 38)

  • sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. (Liber Genesis 28, 2)

  • reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum, (Liber Genesis 28, 21)

  • Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, (Liber Genesis 29, 13)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina