Löydetty 18 Tulokset: effundam semina

  • Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem. (Liber Genesis 47, 19)

  • Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros, (Liber Genesis 47, 23)

  • Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. (Liber Psalmorum 125, 6)

  • Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)

  • Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum. (Liber Ecclesiasticus 24, 46)

  • Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam ; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: (Liber Isaiae 44, 3)

  • Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum: et effundam super eos malum suum. (Liber Ieremiae 14, 16)

  • Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua, (Prophetia Ezechielis 7, 8)

  • Et effundam super te indignationem meam ; in igne furoris mei sufflabo in te: daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum. (Prophetia Ezechielis 21, 31)

  • Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Ægypti, et interficiam multitudinem Alexandriæ. (Prophetia Ezechielis 30, 15)

  • Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. (Prophetia Ezechielis 36, 25)

  • Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina