Löydetty 95 Tulokset: fidem sanctitatem
Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: (Epistula ad Ephesios 2, 8)
in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. (Epistula ad Ephesios 3, 12)
Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, (Epistula ad Ephesios 3, 17)
audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes (Epistula ad Colossenses 1, 4)
consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. (Epistula ad Colossenses 2, 12)
Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 5)
Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos: (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 6)
ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 7)
habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: (Epistula I ad Timotheum 1, 19)
Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. (Epistula I ad Timotheum 5, 8)
habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ; (Epistula I ad Timotheum 5, 12)
Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. (Epistula I ad Timotheum 6, 11)