Löydetty 44 Tulokset: fiduciam

  • Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos? (Liber Iob 39, 11)

  • Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. (Liber Iob 40, 18)

  • Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. (Liber Proverbiorum 3, 5)

  • Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. (Liber Proverbiorum 3, 29)

  • Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ; melior est canis vivus leone mortuo. (Liber Ecclesiastes 9, 4)

  • qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti ! (Liber Isaiae 30, 2)

  • Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ; et super equitibus, quia prævalidi nimis ; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt ! (Liber Isaiae 31, 1)

  • aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? (Liber Isaiae 36, 5)

  • Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus: non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. (Liber Isaiae 36, 15)

  • Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera. (Liber Isaiae 47, 10)

  • Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum. (Liber Isaiae 57, 13)

  • Et comedet segetes tuas et panem tuum ; devorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. (Liber Ieremiae 5, 17)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina