Löydetty 66 Tulokset: furor

  • Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine. (Liber II Paralipomenon 34, 21)

  • Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur. (Liber II Paralipomenon 34, 25)

  • At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio. (Liber II Paralipomenon 36, 16)

  • Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via: quia dixeramus regi: Manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate: et imperium ejus, et fortitudo ejus, et furor, super omnes qui derelinquunt eum. (Liber Esdrae 8, 22)

  • Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? (Liber Iob 14, 13)

  • Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. (Liber Iob 19, 11)

  • Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. (Liber Iob 42, 7)

  • Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas, (Liber Psalmorum 57, 5)

  • Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos. (Liber Psalmorum 68, 25)

  • Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ? (Liber Psalmorum 73, 1)

  • Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. (Liber Psalmorum 87, 8)

  • forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos, (Liber Psalmorum 123, 3)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina