Löydetty 318 Tulokset: immolavit animam

  • Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam. (Liber Exodus 4, 19)

  • Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, (Liber Exodus 21, 23)

  • immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. (Liber Leviticus 8, 15)

  • immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. (Liber Leviticus 8, 19)

  • Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: (Liber Leviticus 9, 8)

  • Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. (Liber Leviticus 9, 12)

  • Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. (Liber Leviticus 9, 18)

  • Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, (Liber Leviticus 17, 10)

  • Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. (Liber Leviticus 24, 18)

  • Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium. (Liber Leviticus 27, 2)

  • Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: (Liber Numeri 30, 4)

  • Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento: (Liber Numeri 30, 7)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina