Löydetty 343 Tulokset: legem Moysi

  • Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit. (Liber Genesis 47, 26)

  • Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. (Liber Exodus 4, 27)

  • Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone : (Liber Exodus 5, 20)

  • Fecitque Dominus juxta verbum Moysi : et mortuæ sunt ranæ de domibus, et de villis, et de agris. (Liber Exodus 8, 13)

  • et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi. (Liber Exodus 9, 35)

  • Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 28)

  • Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 50)

  • Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus. (Liber Exodus 14, 31)

  • In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. (Liber Exodus 16, 22)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ? (Liber Exodus 16, 28)

  • sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. (Liber Exodus 16, 34)

  • Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. (Liber Exodus 17, 12)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina