Löydetty 106 Tulokset: libro signati

  • sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus: (Evangelium secundum Lucam 3, 4)

  • et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, (Evangelium secundum Lucam 20, 42)

  • Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. (Evangelium secundum Ioannem 20, 30)

  • Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum ejus accipiat alter. (Actus Apostolorum 1, 20)

  • Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? (Actus Apostolorum 7, 42)

  • Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. (Epistula ad Galatas 3, 10)

  • in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, (Epistula ad Ephesios 1, 13)

  • Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. (Epistula ad Ephesios 4, 30)

  • Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. (Epistula ad Philippenses 4, 3)

  • dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ. (Apocalypsis Ioannis 1, 11)

  • Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. (Apocalypsis Ioannis 3, 5)

  • Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israël. (Apocalypsis Ioannis 7, 4)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina