Löydetty 78 Tulokset: maledictionem furtum furtum iusiurandum mendacium iudicium iudicium et exitium

  • Opprobrium nequam in homine mendacium: et in ore indisciplinatorum assidue erit. (Liber Ecclesiasticus 20, 26)

  • Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 20, 28)

  • Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. (Liber Ecclesiasticus 34, 1)

  • et liberasti corpus meum a perditione: a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium: et in conspectu astantium factus es mihi adjutor. (Liber Ecclesiasticus 51, 3)

  • Longævus et honorabilis, ipse est caput ; et propheta docens mendacium, ipse est cauda. (Liber Isaiae 9, 15)

  • Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. (Liber Isaiae 28, 15)

  • Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea. (Liber Isaiae 44, 20)

  • Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate ; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. (Liber Isaiae 59, 3)

  • prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus? (Liber Ieremiae 5, 31)

  • Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 8, 5)

  • Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum ! (Liber Ieremiae 8, 8)

  • Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. (Liber Ieremiae 8, 10)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina