Löydetty 169 Tulokset: montem Hermon

  • Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei. (Prophetia Danielis 11, 45)

  • Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter: et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint. (Prophetia Abdiae 1, 16)

  • Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad. (Prophetia Abdiae 1, 19)

  • Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum. (Prophetia Abdiae 1, 21)

  • et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. (Prophetia Michaeae 7, 12)

  • ascendite in montem, portate ligna, et ædificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus. (Prophetia Aggaei 1, 8)

  • Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem: et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, prærupto grandi valde: et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem. (Prophetia Zachariae 14, 4)

  • Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)

  • Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 1)

  • Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 14)

  • Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi: (Evangelium secundum Matthaeum 14, 23)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina