Löydetty 10 Tulokset: ollam

  • Ingressus est itaque Gedeon, et coxit hædum, et de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei. (Liber Iudicum 6, 19)

  • et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum: et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi: sic faciebant universo Israëli venientium in Silo. (Liber I Samuelis 2, 14)

  • Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. (Liber II Regum 4, 38)

  • Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset. (Liber II Regum 4, 39)

  • At ille: Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait: Infunde turbæ, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. (Liber II Regum 4, 41)

  • Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. (Liber Iob 41, 22)

  • Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. (Liber Ecclesiasticus 13, 3)

  • Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. (Liber Ieremiae 1, 13)

  • Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam. (Prophetia Ezechielis 24, 3)

  • A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam. (Prophetia Ioel 2, 6)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina