Löydetty 12486 Tulokset: os

  • Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 30)

  • Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi. (Liber Genesis 6, 4)

  • Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos. (Liber Genesis 6, 7)

  • Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. (Liber Genesis 6, 10)

  • dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. (Liber Genesis 6, 13)

  • Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea. (Liber Genesis 6, 16)

  • De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. (Liber Genesis 6, 20)

  • Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. (Liber Genesis 6, 21)

  • Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. (Liber Genesis 7, 4)

  • Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. (Liber Genesis 7, 20)

  • Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8, 3)

  • Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. (Liber Genesis 8, 8)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina