Löydetty 88 Tulokset: pars dedicationis

  • Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæreditas. (Liber Ecclesiasticus 45, 27)

  • In tempore vespere, et ecce turbatio ; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. (Liber Isaiae 17, 14)

  • Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea. (Liber Isaiae 44, 20)

  • In partibus torrentis pars tua ; hæc est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? (Liber Isaiae 57, 6)

  • Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi. (Liber Ieremiae 10, 16)

  • Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est: et Israël sceptrum hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen ejus. (Liber Ieremiae 51, 19)

  • Heth. Pars mea Dominus, dixit anima mea ; propterea exspectabo eum. (Lamentationes 3, 24)

  • Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 5, 12)

  • Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est: et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum. (Prophetia Ezechielis 45, 14)

  • tibiæ autem ferreæ: pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis. (Prophetia Danielis 2, 33)

  • Verumtamen germen radicum ejus in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis quæ foris sunt, et rore cæli tingatur, et cum feris pars ejus in herba terræ. (Prophetia Danielis 4, 12)

  • Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit. (Prophetia Amos 4, 7)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina