Löydetty 44 Tulokset: potestate

  • quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. (Actus Apostolorum 26, 10)

  • In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, (Actus Apostolorum 26, 12)

  • aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. (Actus Apostolorum 26, 18)

  • Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. (Epistula I ad Corinthios 6, 12)

  • Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)

  • Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. (Epistula I ad Corinthios 9, 18)

  • Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. (Epistula II ad Corinthios 10, 8)

  • qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, (Epistula ad Colossenses 1, 13)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina