Löydetty 244 Tulokset: primum templum
ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. (Liber Iob 14, 9)
Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. (Liber Psalmorum 5, 8)
Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. (Liber Psalmorum 26, 4)
Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te ; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. (Liber Psalmorum 27, 2)
Afferentur in lætitia et exsultatione ; adducentur in templum regis. (Liber Psalmorum 44, 16)
Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ ; sanctum est templum tuum, (Liber Psalmorum 64, 5)
Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. (Liber Psalmorum 78, 1)
adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo: super misericordia tua et veritate tua ; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. (Liber Psalmorum 137, 2)
Sancta in manu extraneorum facta sunt: templum ejus sicut homo ignobilis. (Liber I Maccabaeorum 2, 8)
Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)
Et quicumque confugerint in templum quod est Jerosolymis, et in omnibus finibus ejus, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa quæ sunt eis in regno meo, libera habeant. (Liber I Maccabaeorum 10, 43)
Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quæ erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni. (Liber I Maccabaeorum 10, 84)