Löydetty 20371 Tulokset: re

  • Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. (Liber Genesis 4, 25)

  • Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. (Liber Genesis 4, 26)

  • Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. (Liber Genesis 5, 1)

  • Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)

  • Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. (Liber Genesis 5, 15)

  • Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 16)

  • Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. (Liber Genesis 5, 18)

  • Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 19)

  • Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 20)

  • Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 22)

  • Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. (Liber Genesis 5, 23)

  • Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, (Liber Genesis 6, 1)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina