Löydetty 203 Tulokset: requiem die tabernaculum

  • operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. (Liber Exodus 40, 32)

  • Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas : (Liber Exodus 40, 34)

  • Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. (Liber Leviticus 4, 5)

  • inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii, (Liber Leviticus 4, 16)

  • Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. (Liber Leviticus 6, 30)

  • Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. (Liber Leviticus 8, 10)

  • Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: (Liber Leviticus 9, 23)

  • Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras: (Liber Leviticus 10, 9)

  • Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, (Liber Leviticus 14, 8)

  • Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. (Liber Leviticus 15, 31)

  • Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem: (Liber Leviticus 16, 20)

  • revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi, (Liber Leviticus 16, 23)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina