Löydetty 407 Tulokset: sancti Spiritus

  • Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? (Liber Proverbiorum 18, 14)

  • gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. (Liber Ecclesiastes 1, 6)

  • Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 1, 14)

  • Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: (Liber Ecclesiastes 1, 17)

  • Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 17)

  • Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? (Liber Ecclesiastes 2, 22)

  • Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum? (Liber Ecclesiastes 3, 21)

  • Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 16)

  • Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. (Liber Ecclesiastes 6, 9)

  • Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima. (Liber Ecclesiastes 10, 4)

  • Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. (Liber Ecclesiastes 11, 5)

  • et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. (Liber Ecclesiastes 12, 7)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina