Löydetty 1224 Tulokset: sem
Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: (Liber Genesis 9, 9)
Dixitque Deus: Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas: (Liber Genesis 9, 12)
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram. (Liber Genesis 9, 16)
Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)
Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. (Liber Genesis 9, 19)
At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9, 23)
Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. (Liber Genesis 9, 26)
Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. (Liber Genesis 9, 27)
Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. (Liber Genesis 10, 1)
et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. (Liber Genesis 10, 18)
De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. (Liber Genesis 10, 21)
Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. (Liber Genesis 10, 22)