Löydetty 10 Tulokset: serviunt Deo

  • Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. (Liber Numeri 7, 9)

  • Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis: (Liber Numeri 18, 21)

  • Vivit enim Nabuchodonosor rex terræ, et vivit virtus ejus, quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium: quoniam non solum homines serviunt illi per te, sed et bestiæ agri obtemperant illi. (Liber Iudith 11, 5)

  • Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ; (Liber Iob 4, 18)

  • Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. (Liber Psalmorum 118, 91)

  • Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. (Liber II Maccabaeorum 1, 27)

  • Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus. (Liber Ecclesiasticus 4, 15)

  • Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiæ sanctuarii: et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati. (Prophetia Ezechielis 48, 18)

  • Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. (Epistula ad Romanos 16, 18)

  • Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitabit super illos: (Apocalypsis Ioannis 7, 15)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina