Löydetty 53 Tulokset: terribilis animal

  • Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus: eratque terribilis aspectu. (Liber Esther 15, 9)

  • quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. (Liber Psalmorum 46, 3)

  • Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum. (Liber Psalmorum 65, 5)

  • Tu terribilis es ; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. (Liber Psalmorum 75, 8)

  • Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. (Liber Psalmorum 88, 8)

  • Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. (Liber Psalmorum 95, 4)

  • Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. (Liber Psalmorum 144, 16)

  • Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum: Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex, (Liber II Maccabaeorum 1, 24)

  • Sponsus. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata. (Canticum Canticorum 6, 3)

  • Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Canticum Canticorum 6, 9)

  • Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit. (Liber Ecclesiasticus 9, 25)

  • Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. (Liber Ecclesiasticus 13, 19)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina