Löydetty 18 Tulokset: thesaurum

  • Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)

  • Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo fœnus accipies. (Liber Deuteronomii 28, 12)

  • vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israël in Jerusalem, in thesaurum domus Domini. (Liber Esdrae 8, 29)

  • Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. (Liber Nehemiae 7, 70)

  • Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas. (Liber Nehemiae 7, 71)

  • Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiæ, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei. (Liber Nehemiae 13, 7)

  • qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ; (Liber Iob 3, 21)

  • Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 6, 14)

  • Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. (Liber Ecclesiasticus 29, 14)

  • Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 40, 18)

  • et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliæ hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos vestibuli: (Liber Ieremiae 35, 4)

  • Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldæorum. (Liber Ieremiae 50, 25)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina