Löydetty 199 Tulokset: timor Dei vita
Fili, in vita tua tenta animam tuam, et si fuerit nequam non des illi potestatem: (Liber Ecclesiasticus 37, 30)
ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio: (Liber Ecclesiasticus 40, 4)
Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 40, 18)
Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini. (Liber Ecclesiasticus 40, 26)
Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum. (Liber Ecclesiasticus 40, 28)
Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis: (Liber Ecclesiasticus 40, 30)
Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum. (Liber Ecclesiasticus 48, 12)
In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est. (Liber Ecclesiasticus 48, 15)
Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. (Liber Ecclesiasticus 50, 1)
et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum. (Liber Ecclesiasticus 51, 9)
Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. (Liber Isaiae 4, 3)
Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus ejus. (Liber Isaiae 33, 6)