Löydetty 199 Tulokset: timor Dei vita
Initium sapientiæ timor Domini: et cum fidelibus in vulva concreatus est: cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. (Liber Ecclesiasticus 1, 16)
Timor Domini scientiæ religiositas: (Liber Ecclesiasticus 1, 17)
Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum: (Liber Ecclesiasticus 1, 22)
Timor Domini expellit peccatum: (Liber Ecclesiasticus 1, 27)
Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi, (Liber Ecclesiasticus 1, 34)
Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. (Liber Ecclesiasticus 2, 3)
Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. (Liber Ecclesiasticus 3, 7)
Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: (Liber Ecclesiasticus 3, 14)
Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. (Liber Ecclesiasticus 5, 1)
Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum. (Liber Ecclesiasticus 10, 11)
Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. (Liber Ecclesiasticus 10, 25)