Löydetty 28 Tulokset: tristitia Israel
Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 10)
Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris. (Liber Ecclesiasticus 25, 17)
Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. (Liber Ecclesiasticus 30, 25)
Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem? (Liber Ecclesiasticus 37, 1)
a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. (Liber Ecclesiasticus 38, 19)
In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus. (Liber Ecclesiasticus 38, 20)
Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum. (Liber Ecclesiasticus 38, 21)
Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia. (Evangelium secundum Lucam 22, 45)
sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. (Evangelium secundum Ioannem 16, 6)
Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. (Evangelium secundum Ioannem 16, 20)
quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. (Epistula ad Romanos 9, 2)
Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 2, 1)