Löydetty 3912 Tulokset: verbum Dei Dominus Moab et Sinai

  • Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. (Epistula ad Hebraeos 13, 7)

  • Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 22)

  • Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. (Epistula Iacobi 1, 21)

  • Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. (Epistula Iacobi 4, 15)

  • Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. (Epistula Iacobi 5, 11)

  • et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. (Epistula Iacobi 5, 15)

  • renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum: (Epistula I Petri 1, 23)

  • Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)

  • si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. (Epistula I Petri 2, 3)

  • certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. (Epistula II Petri 1, 14)

  • Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. (Epistula II Petri 2, 9)

  • Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. (Epistula II Petri 3, 9)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina