Löydetty 89 Tulokset: Audi

  • et cecidit ad pedes ejus et dixit in me sit domine mi hæc iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulæ tuæ (Liber I Samuelis 25, 24)

  • nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis (Liber I Samuelis 26, 19)

  • nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere (Liber I Samuelis 28, 22)

  • qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Joab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillæ tuæ qui respondit audio (Liber II Samuelis 20, 17)

  • sed respice ad orationem servi tui et ad preces ejus Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie (Liber I Regum 8, 28)

  • ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et a sinistris (Liber I Regum 22, 19)

  • inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem (Liber II Regum 19, 16)

  • dixit itaque Esajas Ezechiæ audi sermonem Domini (Liber II Regum 20, 16)

  • stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israël (Liber II Paralipomenon 13, 4)

  • audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis (Liber Nehemiae 4, 4)

  • dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe (Liber Thobis 4, 2)

  • tunc angelus Rafaël dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prævalere potest dæmonium (Liber Thobis 6, 16)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina