Löydetty 32 Tulokset: Audierit

  • forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom (Liber II Samuelis 17, 9)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego inducam mala super Hierusalem et Judam ut quicumque audierit tinniant ambæ aures ejus (Liber II Regum 21, 12)

  • benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Jacob quoniam in omni gente quæ audierit nomen tuum magnificabit Deum Israël super te (Liber Iudith 13, 31)

  • et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam (Liber Iob 9, 16)

  • ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus (Liber Iob 39, 25)

  • qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato (Liber Proverbiorum 1, 33)

  • ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset (Liber Proverbiorum 25, 10)

  • verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum (Liber Ecclesiasticus 21, 18)

  • populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi (Liber Isaiae 30, 19)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus Israël maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus (Liber Ieremiae 11, 3)

  • et dices audite verbum Domini reges Juda et habitatores Hierusalem hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures ejus (Liber Ieremiae 19, 3)

  • tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream (Prophetia Danielis 3, 10)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina