Löydetty 458 Tulokset: Bellum bellum exercitus militum rex virtutem victoria clade obsidione arma belli belli societate

  • cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt (Liber Numeri 31, 48)

  • nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris (Liber Numeri 32, 27)

  • si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem (Liber Numeri 32, 29)

  • si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et majorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 20, 1)

  • cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit (Liber Deuteronomii 20, 9)

  • sin autem fœdus inire noluerint et receperint contra te bellum obpugnabis eam (Liber Deuteronomii 20, 12)

  • cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicæ sed vacabit absque culpa domui suæ ut uno anno lætetur cum uxore sua (Liber Deuteronomii 24, 5)

  • ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas (Liber Deuteronomii 28, 55)

  • et inluvie secundarum quæ egrediuntur de medio feminum ejus et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas (Liber Deuteronomii 28, 57)

  • qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio (Liber Iosue 5, 14)

  • omnisque præcederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant (Liber Iosue 6, 9)

  • surrexitque Josue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte (Liber Iosue 8, 3)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina