Löydetty 51 Tulokset: Cælis
respondens autem Jesus dixit ei beatus es Simon Bar Jona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 16, 17)
et tibi dabo claves regni cælorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in cælis et quodcumque solveris super terram erit solutum in cælis (Evangelium secundum Matthaeum 16, 19)
videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 18, 10)
sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in cælis est ut pereat unus de pusillis istis (Evangelium secundum Matthaeum 18, 14)
iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 18, 19)
et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 23, 9)
et vox facta est de cælis tu es Filius meus dilectus in te conplacui (Evangelium secundum Marcum 1, 11)
et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in cælis est dimittat vobis peccata vestra (Evangelium secundum Marcum 11, 25)
quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in cælis est dimittet vobis peccata vestra (Evangelium secundum Marcum 11, 26)
cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in cælis (Evangelium secundum Marcum 12, 25)
et erunt stellæ cæli decidentes et virtutes quæ sunt in cælis movebuntur (Evangelium secundum Marcum 13, 25)
verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis (Evangelium secundum Lucam 10, 20)