Löydetty 990 Tulokset: Christus Filius Dei

  • vivo autem jam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • non abicio gratiam Dei si enim per legem justitia ergo Christus gratis mortuus est (Epistula ad Galatas 2, 21)

  • o insensati Galatæ quis vos fascinavit ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est crucifixus (Epistula ad Galatas 3, 1)

  • Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno (Epistula ad Galatas 3, 13)

  • Abrahæ dictæ sunt promissiones et semini ejus non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus (Epistula ad Galatas 3, 16)

  • itaque jam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum (Epistula ad Galatas 4, 7)

  • filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis (Epistula ad Galatas 4, 19)

  • sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium ejus non enim heres erit filius ancillæ cum filio liberæ (Epistula ad Galatas 4, 30)

  • itaque fratres non sumus ancillæ filii sed liberæ qua libertate nos Christus liberavit (Epistula ad Galatas 4, 31)

  • ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit (Epistula ad Galatas 5, 2)

  • veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus (Epistula ad Ephesios 4, 15)

  • et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Epistula ad Ephesios 5, 2)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina