Löydetty 965 Tulokset: David

  • et ait David vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quæ ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono (Liber I Samuelis 25, 21)

  • hæc faciat Deus inimicis David et hæc addat si reliquero de omnibus quæ ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem (Liber I Samuelis 25, 22)

  • cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram (Liber I Samuelis 25, 23)

  • et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israël qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum (Liber I Samuelis 25, 32)

  • suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam (Liber I Samuelis 25, 35)

  • quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui judicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem (Liber I Samuelis 25, 39)

  • et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem (Liber I Samuelis 25, 40)

  • et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellæ jerunt cum ea pedisequæ ejus et secuta est nuntios David et facta est illi uxor (Liber I Samuelis 25, 42)

  • sed et Ahinœm accepit David de Jezraël et fuit utraque uxor ejus (Liber I Samuelis 25, 43)

  • Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de Gallim (Liber I Samuelis 25, 44)

  • et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilæ quæ est ex adverso solitudinis (Liber I Samuelis 26, 1)

  • et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israël ut quæreret David in deserto Ziph (Liber I Samuelis 26, 2)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina