Löydetty 2371 Tulokset: Deus providebit Angelus montis promissionem test obedientiam fidem pactum et arietem et hereditatem iusiurandum renovationem descensus prosperitas

  • expectabat enim fundamenta habentem civitatem cujus artifex et conditor Deus (Epistula ad Hebraeos 11, 10)

  • juxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram (Epistula ad Hebraeos 11, 13)

  • nunc autem meliorem appetunt id est cælestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem (Epistula ad Hebraeos 11, 16)

  • arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit (Epistula ad Hebraeos 11, 19)

  • qui per fidem devicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum (Epistula ad Hebraeos 11, 33)

  • in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater (Epistula ad Hebraeos 12, 7)

  • etenim Deus noster ignis consumens est (Epistula ad Hebraeos 12, 29)

  • honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros judicabit Deus (Epistula ad Hebraeos 13, 4)

  • mementote præpositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem (Epistula ad Hebraeos 13, 7)

  • beneficientiæ autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus (Epistula ad Hebraeos 13, 16)

  • Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni Dominum nostrum Jesum (Epistula ad Hebraeos 13, 20)

  • beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ quam repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 1, 12)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina