Löydetty 5324 Tulokset: Deuteronomy I Moses autem legem
si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum hujus vana est religio (Epistula Iacobi 1, 26)
etenim si introjerit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introjerit autem et pauper in sordido habitu (Epistula Iacobi 2, 2)
et intendatis in eum qui indutus est veste præclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum (Epistula Iacobi 2, 3)
vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad judicia (Epistula Iacobi 2, 6)
si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis (Epistula Iacobi 2, 8)
si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores (Epistula Iacobi 2, 9)
quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus (Epistula Iacobi 2, 10)
qui enim dixit non mœchaberis dixit et non occides quod si non mœchaberis occides autem factus es transgressor legis (Epistula Iacobi 2, 11)
sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari (Epistula Iacobi 2, 12)
judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia judicio (Epistula Iacobi 2, 13)
quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum (Epistula Iacobi 2, 14)
si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano (Epistula Iacobi 2, 15)