Löydetty 221 Tulokset: Dico
quo audito Jesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israël tantam fidem inveni (Evangelium secundum Lucam 7, 9)
et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge (Evangelium secundum Lucam 7, 14)
sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam (Evangelium secundum Lucam 7, 26)
dico enim vobis major inter natos mulierum propheta Johanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei major est illo (Evangelium secundum Lucam 7, 28)
propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 9, 27)
dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati (Evangelium secundum Lucam 10, 12)
dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt (Evangelium secundum Lucam 10, 24)
dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit propter inprobitatem tamen ejus surget et dabit illi quotquot habet necessarios (Evangelium secundum Lucam 11, 8)
et ego vobis dico petite et dabitur vobis quærite et invenietis pulsate et aperietur vobis (Evangelium secundum Lucam 11, 9)
a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariæ qui periit inter altare et ædem ita dico vobis requiretur ab hac generatione (Evangelium secundum Lucam 11, 51)
dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post hæc non habent amplius quod faciant (Evangelium secundum Lucam 12, 4)