Löydetty 839 Tulokset: Dominum expositionem manuum

  • orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis (Liber Exodus 9, 28)

  • ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra (Liber Exodus 9, 29)

  • novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum (Liber Exodus 9, 30)

  • egressusque Moses a Pharaone et ex urbe tetendit manus ad Dominum et cessaverunt tonitrua et grando nec ultra stillavit pluvia super terram (Liber Exodus 9, 33)

  • quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos (Liber Exodus 10, 16)

  • sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam (Liber Exodus 10, 17)

  • egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum (Liber Exodus 10, 18)

  • cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israël oculos viderunt Ægyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum (Liber Exodus 14, 10)

  • et viderunt Ægyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo ejus (Liber Exodus 14, 31)

  • at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versæ sunt ibi constituit ei præcepta atque judicia et ibi temptavit eum (Liber Exodus 15, 25)

  • et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos (Liber Exodus 16, 7)

  • et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum (Liber Exodus 16, 8)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina