Löydetty 2334 Tulokset: Enim

  • in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari (Epistula ad Hebraeos 2, 18)

  • amplioris enim gloriæ iste præ Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam (Epistula ad Hebraeos 3, 3)

  • participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiæ usque ad finem firmum retineamus (Epistula ad Hebraeos 3, 14)

  • quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Ægypto per Mosen (Epistula ad Hebraeos 3, 16)

  • ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis (Epistula ad Hebraeos 4, 3)

  • dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis (Epistula ad Hebraeos 4, 4)

  • qui enim ingressus est in requiem ejus etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus (Epistula ad Hebraeos 4, 10)

  • vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis (Epistula ad Hebraeos 4, 12)

  • non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato (Epistula ad Hebraeos 4, 15)

  • omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis justitiæ parvulus enim est (Epistula ad Hebraeos 5, 13)

  • inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum cæleste et participes sunt facti Spiritus Sancti (Epistula ad Hebraeos 6, 4)

  • terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo (Epistula ad Hebraeos 6, 7)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina